monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7 > 32 > 4 > 11 > bmv294.7 > 12 > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XII.De Hilarione monacho, et crudelitate Heliopolitanorum et Arethusiorum contra Christianos, et de Marco episcopo eiusque martyrio. <<<     >>> XIV.De Basilio martyre et Eupsychio.

Cassiodorus, 6, CAPUT XIII.De Macedonio, Theodulo et Tatiano martyribus.

1 Eodem tempore Macedonius quoque, Theodulus et Tatianus Phryges martyrii pignora consecuti sunt. Nam dum in Meroe civitate Phrygiae templum aperuisset provinciae iudex, et longo tempore plenum ruderibus emundaret, ingredientes isti per noctem, idola contriverunt. Cumque propter hoc multi comprehensi ad supplicium ducerentur, illi semetipsos innotuerunt.
2 Quos dum iudex, quasi habita satisfactione delictorum, nollet occidere, populis clamantibus, vario tormentorum genere castigavit. Novissime vero in craticula superpositos ardere praecepit. Cumque cremarentur: Si assis, inquiunt, carnibus, o Amati, delectaris (sic enim vocabatur iudex), altera latera ignibus obiice: ne dum comedere coeperis, carnes semicrudas invenias.
3 Et isti ergo fortissimo certamine devicerunt. Aiunt itaque Busyrim in Ancyra Galatiae clarissimam, fortissimamque habuisse confessionem, cum fuisset in haeresi quae vocatur Enoratistarum, id est Abstinentium. Hunc enim, dum iudex comprehendisset quasi contra paganos insilientem, torquere volebat in publico; iussitque ut appenderetur in ligno.
4 Tunc Busyris extensis cito manibus supra caput, nudavit latera: dicens non opus esse ut ministri appendentes eum, deponentesque laborarent, cum esset ipse pronus ad poenam quam vellent exercere, et latera sua tortoribus praepararet. Miratusque eius promissionem iudex, rei experimento magis obstupuit. Nam dum ungulae ferreae eius latera vehementius exararent: donec iudici placuisset, sustinuit manus extensas, et plagas cum alacritate suscepit. Post haec autem reductus in vincula quiescebat. Porro post paululum, morte nuntiata Iuliani, usque ad Theodosii principatum vixit; et in Ecclesia catholica, acta poenitentia prioris haereseos, conversatus est. [SOZOMEN., lib. V, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 610.]
Cassiodorus HOME

bav823.228 bav824.166 bnf1603.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik